- PALUS
- I.PALUSa lacu eo tantum differt, quod aliquando exsiccatur, sicuti Pontinae in Latio contigit; lacus vero numquam, Ferrar. Sed paludes Pontinae non sunt exsiccatae, Baudrand.Nomina paludum apud veteres famosiorum:Acherusia, vulgo Lago di Ianna, Epiri. Altera Campaniae, Lago della Coluccia. Amadoca, Sarmatiae Europaeae. Ambracia, dell' Arta, Epiri, Ferrar. melius dicitur Ambracius sinus, Golfo dell' Arta, vulgo, Baudrand. Argita, di Der, Hiberniae. Aria, Lago di Burgian, Ariae. Arsissa, Lago di giocho, Armeniae maioris, quibusdam est lac de Vastan, aliis la mer d'Armenie. Artynia, Lago di Iubat, Mysiae in Asia. Ascania, Lago di Isnich, Bithyniae. Byce, Sesehan, apud Tauricam, Ferrar. Baudrando Palus Byce, seu Buges, in Taurica Chersoneso, nunc Suza Morsi dicitur ab incolis illius tractus. Camerina, di Camarana, Siciliae. Chelonidae, seu Chelonides, di Gaoga, Libyae interioris. Coloe, Barcena, Aethiopiae.Gallicae paludes, Lagune di Venetia. Glanis, la Chiana, Hetruriae. Hiulca, Palina Pannoniae inferioris. Laterra, Estang. Galliae Narbonensis, Ferrar. Baudrando Palus Latera, seu Latara dicitur, l'Esang de Latte, seu etiam l'Estang de Maguelone, a quibusdam, Lerna Peloponnesi, Lerna. Linterna, Lago di Patria, Campaniae. Lugea, Zirknitzersee, Iapodum. Lychnites, Lago di Exsechia, Armeniae maioris. Lycomedis, di Serta, Libyae interioris. Maeotis, Mare della Zabacche, Sarmatiae, Ferrar. Baudrando Palus Maeotis, sinus est amplissimus, seu potius mare Sarmatiae, vulgo Mer de Zabacche, seu de la Tana dictum, Limen accolis. Mantiana, di Van, aliis di Actamar, Mediae. Maria, d'Alessandria, Aegypti. Ferrar. Baudrando Palus Maria seu Mareotis, nunc Lago di Buchiara dicitur. Nigritis, di Guber, Libyae interioris, Ferrar. Baudrando Palus Nigritis, nunc Lago Guarda dicitur. Nuba, Libyae interioris. Oxa de Oxiana, Lago d'Amu, Sogdianae. Padusa, Canal di San Alberto, Aemiliae fluvius est. Palica, Naphtia, Siciliae. Pontina, di Tarracina, Latii, Ferrar. Baudrando Palus Pontina, seu, et verius, Paludes Pontinae vulgo dicuntur, le paludi Pontine, in parte australi seu maritima Campaniae Romanae. Reatina, di Rieti, in Sabinis. Salapina, di Salpe, Apuliae, Ferrar. Baudrando Palus Salapina, vulgo Lago Salsa dicitur. Sitbonis: Stagnone, Palaestinae et Aegypti, Ferrar. Baudrando Palus Sirbonis, nunc le Baranguerlis vulgo dicitur ab in colis illius tractus, et sensim deficit. Stymphalis, Lago di Vulfi, Arcadiae. Styx inferior, et Arcadiae, eadem superiori. Thospites, Gabacu, Armeniae maioris. Tritonis, seu Trittonias, di Caps, Africae. Volcaeae, Balaton, Pannoniae superioris.II.PALUSnomen Gladiatoris nobilis Casauboni, cuius praemortui nomen Commodus assumpserit, apud Lamprid. in huius Vita c. 15. Appellatus est sane inter coetera triumphalia nomina, etiam sexcenties vicies Palus primus sequutorum, quomodo legendum esse Palatinus codex et ex Dione viri doctissimi iam pridem docuerunt. Sed quod iidem, iuxta Casaubonum, Palum dictum fuisse censent Commodum, ex nomine gladiatoris cuiuspiam iam ante defuncti, non assensum accommodat Salmas. nec enim eo ducunt Dionis verba, apud quem legitur Πρωτόπαλος σεκουτόρων; nec assentitur is legentibus, πρῶτος Πάλος σεκουτόρων, ut Πάλος sit nomen proprium. Debuisset enim potius hôc sensu scribi, Πάλος πρῶτος σεκουτόρων. igitur unicâ voce Πρωτόπαλος apud Dionem Vir Cl. scribit, quae vox nihil aliud significat, quam primum sequutorum. Sequutoris autem armaturâ utebatur Commodus. Dio. Η῎σκει δὲ καὶ ἐχρῆτο τῇ τοῦ σεκούτορος καλουμένῃ. Inde igitur inter triumphalia omina, πρωτόπαλος σεκουτόρων dici amabat, Sequutores namque erant, qui sorte victis sufficiebantur et victoribus comparabantur, qui Graece ἔφεδροι: Hinc πρωτόπαλος, cuius prima sors exiit. Sed, ut dictum, πρωτόπαλος σεκουτόρων, est primus sequutorum. Lamprid. pro nomine proprio videtur accepisse, apud dionem, qui vertit, primus Palus sequutorum, sed falsus est, aut certe palum pro sorte posuit et vocem retinuit Graecam. Veteres Glossae: Πάλον, palus etc. Hactenus Salmas. ad Lampridium loc. cit.III.PALUSnon minimum in Athletarum Gymnastica olim locum habuit. Exercitationis cuius meminit Vegetius l. 1. de re Milit. c. 11. cum scribit: Palorum usum non tantum militibus, sed etiam gladiatoribus plurimum profuisse, nec unquam aut arenam, aut campum victores ullos declarâsse, nisi qui diligenter ad palum suissent exercitati. Proin omnium frequentissime in hac se futuri Athletae, et militari disciplinae initiati, exercere solebant; quod quô pactô factum fuerit, idem ibidem docet, his verbis. A singulis tyronibus singuli pali defigebantur in terram, ita ut micare non possent, et sex digitis eminerent: Contra illum Paulm veluti contra adversarium Tyro cum crate et clava, tamquam cum gladio se quisque exercebat et scuto: ut nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenderet et poplites et crura ferire, recederet, assultaret, insiliret, et quasi praesentem Adversarium, sic Palum omni impetu, omni bellandi arte, tentaret. Unde et Seneca Ep. 18. Exerceamur ad palum. Vide quoque Platonem de Legg. l. 7. Aristotelem in Politicis, Hier. inprimis Mercurialem de Arte Gymnastica l. 3. c. 4. iuvenalis de hoc Exercitii genere, ita Sat. 6. v. 248.—— —— Aut quis non vidit vulnera pali,Quem cavet assiduis sudibus, scutôque lacessit,Atque omnes implet numeros etc.Sed et supplicii id genus. Hinc Nudum ad Palum vapulare, poena servorum erat, in L. Longob. l. 3. tit. 7. §. 1. et Capitul. Caroli M. l. 4. c. 30. vide quoque supra Crux, infra Stipes, et unci. De Palo mensurali, vide supra Incomma: de sacrificalibus, vide Siculum Flaccum aliosque Agrimensores: de Terminalibus, supra ibidem in voce Pali. Vide etiam quaedam, voce Chrenecruda, item Cindalopaectae, Paleda, ut et ubi de Monomachia.IV.PALUSoppidum Andaluziae, Palos de Moguer, in ora oceani, unde primum Columbus solvit in Americam, 3. August. A. C. 1492. Ad ostia fluv. Luxiae, Tinto, in ocean, et sinum Gaditanum, 15. leuc. ab Hispali in Occasum, 9. ab ostio Anae fluvii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.